|
Hic ponitur comminatio universalis contra omnium gentium principes: et
dividitur in duas partes. In prima ponitur comminatio; in secunda
comminationis revelatio, ibi, quia sic dicit dominus, et cetera.
Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum: verbum quod factum
est ad Jeremiam, ex quo colligitur, quod prophetia praecedentem
visionem tempore praecedit. Secundo ponitur comminationis prophetia,
ibi, a tertio decimo anno Josiae. Et primo assignat comminationis
causam; secundo comminatur poenam, ibi, propterea haec dicit dominus
exercituum. Causam autem assignat ex inobedientia, propter quam ipsi
aliis gentibus in poena connumerati sunt: quam aggravat ex tribus.
Primo ex parte ipsius prophetae praedicantis, quia in praedicatione
continuus: a tertio decimo anno Josiae, a quo usque ad finem vitae,
et regni sui, cum regnaverit 31 annis sunt 18 anni, quibus additis
quatuor anni Joakim, et tribus mensibus quibus regnavit Joathan,
invenitur annus praedicationis Jeremiae quo haec gesta sunt, 23.
De nocte consurgens, ad modum ejus qui solicitus est ad explendum
quodlibet opus. Prover. 6: discurre, festina, suscita amicum
tuum, et cetera. Secundo ex parte ipsius mittentis, qui ex
multitudine nuntiorum invenitur solicitus: et misit dominus supra 7:
misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo,
et mittens: et non audierunt me; et cetera. Ad designandam autem
divinam solicitudinem, nominat diluculum, nominat et noctem, quia
Deus luxit in tenebris. Hae sunt illae tenebrae, de quibus Joan.
3, dicitur quod Nicodemus venit ad Jesum nocte; et cetera. Ex
parte admonitionis, quae honesta est in se, utilis quantum ad
promissam veniam. Unde primo inducit poenam de malis praeteritis,
ponens praeceptum: revertimini unusquisque a via sua mala. Isa.
55: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas,
et revertatur ad dominum, et miserebitur eis, et ad Deum nostrum;
quoniam multus est ad ignoscendum. Et promissum: et habitabitis in
terra. Isa. 1: si volueritis, et audieritis me, bona terrae
comedetis. Secundo indicit cautelam pro malis futuris, ponens
praeceptum: nolite ire post deos alienos, quantum ad idolatriam,
neque me ad iracundiam provocetis, quantum ad peccata moris. Exod.
20: non habebis deos alienos coram me et cetera. Et praecepti
contemptum: et non audistis. Deut. 32: ipsi me provocaverunt in
eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis.
|
|