|
Hic comminatur poenam: et primo quam Babyloni inflixerunt,
describens hostem: ecce ego mittam, et assumam (...) servum,
inquantum ministerium divinae voluntatis exercebat. Supra 6: ecce
populos venit de terra Aquilonis, gens magna consurgit a finibus
terrae. Et describens poenam imminentem quantum ad interfectionem
hominum: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in
sibilum, et in solitudines sempiternas. Et quod nunquam reparentur,
sed quasi ad similitudinem sempiternarum solitudinum redigantur. Supra
19: ponam urbem hanc in stuporem, et in sibilum. Omnis qui
praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga
ejus. Et quantum ad cessationem humanorum officiorum in gaudiis,
perdamque, et in vitae commodis, vocem molae, supra 16: auferam de
loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii, et
vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae. Et describens etiam
poenam duriorem: et servient septuaginta annis: tantum enim regnum
Chaldaeorum duravit. Isa. 57: non in perpetuum irascar, quia
spiritus a facie mea egredietur, et cetera. Secundo ponit poenam quam
Chaldaei sustinuerunt: cumque impleti fuerint septuaginta anni. Et
primo ponit comminationem, visitabo. Apoc. 13: qui in
captivitatem duxerit, in captivitatem ibit, et qui gladio occiderit,
oportet eum gladio occidi. Secundo comminationis certitudinem: et
adducam omnia quae locutus sum contra eam. Isa. 13, 21, 46 et
47: prophetavit Jeremias: infra 50 et 51: quia servierunt;
tamen ipsi in superbiam abusi sunt Dei beneficio. Tertio ostendit
poenae aequitatem: et reddam eis. Psalm. 27: secundum opera
manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis, quoniam
non intellexerunt opera domini; et in opera manuum eorum destrues
illos, et non aedificabis eos.
|
|