|
Hic ponitur praedictae comminationis revelatio sub imaginaria visione:
et primo ponit visionem; secundo exponit, ibi, et tu prophetabis ad
eos omnia verba haec. Circa primum duo. Primo mittit eum ad
propinandum; secundo invitantur illi quibus propinabatur ad bibendum,
ibi, et dices ad eos. Circa primum duo. Primo dominus porrigit
poculum secundum quod sibi videbatur visione imaginaria: sume calicem
vini. Videbatur sibi quod dominus extensa manu calicem sibi
porrigeret. Per vinum signatur divina indignatio per calicem potestas
tyrannorum, per quos haec indignatio in gentes diffundenda erat.
Propinabis, non quasi poenam infligens, sed quasi denuntians.
Psal. 74: calix in manu domini vini meri plenus mixto. Infra
51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram;
de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt. Secundo ponit
potationis effectum: et bibent, sustinendo afflictionem,
turbabuntur, interius timore, et dolore, insanient, exterius,
adinvicem pugnando more ebrii. Isa. 24: amara erit potio
bibentibus illam. Tertio propheta exequitur injunctum officium, et
accepi. Et primo propinat Judaeis, Jerusalem. Ezech. 9: a
sanctuario meo incipite. 1 Petr. 4: tempus est ut judicium
incipiat a domo Dei. Secundo amicis adventitiis, incipiens ab
Aegyptiis, de quibus confidebant: Pharaoni (...) Ausitidis,
quae alio nomine dicitur terra Hus, in confinio Idumaeae et
Arabiae: et reliquiis, hoc dicit pro Geth, quae est quinta civitas
Philisthinorum: et omnibus regnis. Isa. 14: hoc est consilium
quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super
universas gentes. Tertio ipsis Babylonis: et rex Sesach, idest
Babyloniae, quae Hebraice dicitur Babel. Unde ad occultandum
nomen, transposuit vocales, et immutavit consonantes in eis
conjunctas, secundum consuetudinem Haebraeorum, qui docent pueros
primam litteram cum ultima retrogradiendo dicere, et secundam cum
penultima, et sic deinceps. Unde pro duplici Beth, quae est secunda
littera apud Hebraeos posuit Sin, bis, quae est penultima: et pro
lamed, posuit caph, quae ei, secundum primam computationem,
conjungitur. 1 Corinth. 15: novissime inimica destruetur mors.
|
|