|
Hic invitatur ad bibendum: et circa hoc tria. Primo ponitur
invitatio: bibite: sustinendo poenas, inebriamini, prae abundantia,
quasi amittentes rationis usum, ut nesciatis quid faciatis, vomite,
divitias amittite, cadite, in mortem et captivitatem. Et loquitur ad
similitudinem ebrii. Job 20: divitias quas devoravit evomet, et de
ventre illius extrahet eas Deus: Isai. 29: obstupescite et
admiramini, fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino,
movemini, et non ab ebrietate, et cetera. Secundo ponitur coactio:
cumque noluerint (...) bibentes bibetis, idest velitis, nolitis.
Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et
acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de
vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius. Tertio
assignatur coactionis ratio, primo ex exemplo: quia ecce in civitate,
scilicet Jerusalem. 1 Petr. 4: si autem primum a nobis, quis
finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Infra 49: ecce quibus
non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi
innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Secundo
ex domini edicto. Gladium, qui est idem quod potio. Ezech. 21:
ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
|
|