|
Hic ponitur expositio visionis: et primo contra gentes, secundo
contra gentium principes, ibi, ululate pastores. Circa primum duo.
Primo ponit comminationem, ponens divinam indignationem: dominus de
excelso, idest de altitudine sui judicii, rugiet, terribiliter quasi
leo iratus. Amos 3: leo rugiet: quis non timebit? Poenae
universalitatem: super decorem, idest templum; quasi dicat: incipiet
a templo, et procedet ira ipsius in omnem terram. Celeuma quasi
calcantium: cantus vindemiatorum, per quem signatur gaudium victorum
in depopulatione terrarum; qui significantur per calcatores, quia
effundunt sanguinem humanum, sicut illi sanguinem uvae. Unde Isa.
63: torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.
Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus
est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea
inquinavi. Infra 48: nequaquam calcator uvae solitum celeuma
cantabit. Et ponit poenae aequitatem, ponens judicium: judicium
domini cum gentibus. Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et
cum Israel dijudicabitur. Et judicii modum: impios tradidi. Isa.
1: quia si me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos,
quia os domini locutum est. Secundo ponit poenae processum, et
ordinem: haec dicit dominus. Et primo ponit poenae processum: ecce
egredietur; quia una gens aliam impugnabit, et ipsa ab alia
impugnabitur, et sic deinceps; a summitatibus, a maxime potentibus,
sicut Chaldaeis, Graecis et cetera. Eccli. 10: regnum a gente
in gentem transfertur propter injustitias et injurias, et contumelias,
ac diversos dolos. Infra 30: ecce turbo domini furor egrediens,
procella ruens in capite impiorum conquiescet. Secundo ponit
tribulationis effectum, quia privabuntur vita: et erunt interfecti
domini, idest a domino. Supra 12: gladius domini devorabit ab
extremo terrae usque ad extremum ejus. Et carebunt sepultura: non
plangentur, neque colligentur, neque sepelientur. Supra 16,
idem.
|
|