|
Hic comminatur contra principes gentium; et primo quantum ad
personas, praesignans poenam, ululate, quasi non valentes dolorem
verbis exprimere, sed elevatione vocis. Isa. 34: gladius domini
repletus est sanguine, incrassatus est adipe de sanguine agnorum et
hircorum, et de sanguine medullatorum arietum, et cetera.
Optimates, qui sunt divites et principes in populo. Et excludit
salutis viam: et peribit fuga. Thren. 1: abjerunt absque
fortitudine ante faciem subsequentis. Secundo quantum ad subjectas
terras, vox clamoris. Et primo ponit per similitudinem devastationem
urbium: quia vastavit dominus pascua eorum, idest civitates et
villas, servans metaphoram gregis, conticuerunt; quasi dicat: in
nihilum redacti sunt, ut de eis sermo non fiat, arva pacis, quae
tempore pacis praeclara erant. Joel 1: ignis comedit speciosa
deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Et quantum ad
destructionem templi: dereliquit umbraculum, templum scilicet Deus,
quasi leo, quo custodiente nullus audebat accedere. Supra 12:
reliqui domum meam. Secundo ponit expositionem: quia facta est terra
eorum in desolationem a facie irae columbae, scilicet Dei, qui sine
commotione punit. Vel Jerusalem, quae pro amissione Dei irascitur.
Vel Nabuchodonosor, propter superbiae stultitiam. Oseae 7:
Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Vel quia habebat
columbam in arvis. Vel quia sicut mansuetus praeceptum domini executus
est. Vel per antiphrasim, quia crudelis erat.
|
|