|
Hic ponitur prophetia: et dividitur in tres partes. In prima ponitur
persecutionis occasio; in secunda ponitur persecutio, ibi, et
audierunt sacerdotes etc.; in tertia ponitur liberatio, ibi, et
audierunt principes et cetera. Occasio autem fuit ex praedicatione:
unde primo designat praedicationis locum: sta in atrio. Supra 7:
sta in porta domus domini, et praedica ibi universos sermones.
Secundo quantum ad emendationis fructum: noli subtrahere verbum;
quantum ad emendationem culpae, et convertatur; et quantum ad
remissionem poenae. Et poeniteat. Supra 18: si poenitentiam
egerit gens illa a malo suo propter quod locutus sum adversus eam, agam
et ego poenitentiam super mala quod cogitavi ut facerem ei. Tertio
ponit praedicationis verbum, et dices. Supra 7: faciam domui huic
in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et
loco quem dedi vobis, et patribus vestris, sicut feci Silo: et
projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros,
universum semen Ephraim.
|
|