|
Hic ponitur liberatio: et circa hoc duo primo ponitur principum
judicium pro liberatione Jeremiae; secundo popularis furoris sedatio
per verba seniorum, ibi, surrexerunt ergo viri de senioribus terrae.
Circa primum tria. Primo ponit principum provisionem; et ascenderunt
in domum domini; seditionem comprimere, novae, quia de novo facta
erat ad tenendum judicia sacerdotum, et eorum quae ad cultum religionis
pertinebant. Deut. 16: judices et magistros constitues in omnibus
portis tuis, quas dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus
tuas, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem
declinant et cetera. Secundo ponit partium disceptationem quantum ad
accusationem; et locuti sunt sacerdotes. Et nituntur imponere quasi
crimen blasphemiae ut occidatur. Similiter Act. 6: homo iste non
cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem. Et quantum ad
defensionem; et ait Jeremias. Respondet autem prudenter, quia
excusat culpam; dominus misit me; unde non sum culpandus de his quae
dixi. Eccl. 4: ne reverearis proximum tuum in casu suo, nec
retineas verbum in tempore salutis. Isa. 48: et nunc misit me
dominus, et spiritus ejus. Et mitigat iram, ostendens remedium;
nunc ergo bonas facite vias vestras. Supra 18: revertatur
unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras, et studia
vestra. Respondet humiliter, quia confitetur potentiam: ego autem
ecce in manibus vestri sum. Prov. 15: responsio mollis frangit
iram, sermo durus suscitat furorem. Respondet etiam constanter, quia
prohibet injuriam: verumtamen scitote. Gen. 4: vox sanguinis
fratris tui clamat ad me de terra. Et quia confirmat sententiam: in
veritate enim misit me dominus. Act. 4: si justum est in conspectu
Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Tertio ponitur
sententiae promulgatio, et dixerunt. Et primo sententia promulgatur
per principes; non est huic viro judicium mortis. Luc. 23: ecce
nihil dignum morte actum est ei. Secundo sententia confirmatur per
seniores, quorum est antiqua facta scire. Job 12: in antiquis est
sapientia, et in multo tempore prudentia.
|
|