|
Hic ponitur repressio furoris populi contra Jeremiam, per verba
seniorum. Et primo proponunt exemplum justi ad imitandum circa factum
Michaeae, ponentes ipsius praedicationem; Michaeas; unus de
duodecim prophetis minoribus, de Morasthi, ad differentiam Michaeae
filii yela, de quo 3 Reg. ult.: Sion Michaeae 3: audite
principes Jacob, et duces domus Israel. Supra 9: et dabo
Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum, et civitates Juda
dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. Et populi
conversionem: numquid morte condemnavit eum? Quasi dicat, non supra
6: interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in
ea; et invenietis refrigerium animabus vestris. Et inducunt
conclusionem: itaque non faciamus. Psal. 7: convertetur dolor ejus
in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
Secundo proponunt exemplum injustitiae ad cavendum, ne malis mala
adjungant; fuit quoque vir prophetans. Et primo ponitur ipsius
praedicatio; et prophetavit. 1 Cor. 14: non enim est Deus
dissensionis, sed pacis. Et ideo omnes idem dicebant. Secundo
ponitur persecutio, et fuga; et audivit (...) fugitque. Matth.
10: si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.
Tertio ipsius interfectio; et misit rex; quia Aegyptiis foederatus
erat. Ideo autem iste occisus est, et Jeremias liberatus, quia
Deus aliquos permittit occidi de sanctis ad condemnationem malorum, et
exemplum patientiae bonorum, Jacobi ult.: exemplum accipite fratres
exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas
qui locuti sunt in nomine domini. Similiter Act. 12, Jacobus
occiditur, Petrus liberatur. Tertio ponitur sententiae executio de
liberatione Jeremiae: igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum
Jeremia. Et planum est.
|
|