|
Hic praemisso claro titulo, excludit falsas consolationes
prophetarum: et primo in generali; secundo descendendo ad quosdam
speciales prophetas, cap. 28: et factum est in anno illo. Circa
primum duo. Primo excludit consolationes prophetarum gentilium;
secundo prophetarum Judaeorum, ibi, et ad Sedeciam regem Juda
locutus sum. Circa primum duo. Primo praesignat prophetiam facto:
fac tibi vincula, in signum servitutis gentium, in manu nuntiorum,
qui missi fuerant ad confoederandum se regi Jerusalem, vel ad
resistendum Nabuchodonosor. Oseae 12: ego visiones multiplicavi,
et in manibus prophetarum assimilatus sum. Ezech. 3: et tu fili
hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et
non egredieris de medio eorum et cetera. Secundo exprimit eam verbo,
et praecipies. Inducit autem eos ad subdendum se regi Babylonis,
contra consilium prophetarum tripliciter. Primo ex Nabuchodonosor
potentia, quam ostendit duobus modis. Primo ex divina concessione,
ponens rerum creationem: ego feci terram, quantum ad opus creationis
et dispositionis, homines, quantum ad opus ornatus, brachio, quod
dicit applicationem potentiae ad opus. Isa. 42: firmans terram,
et quae germinant ex ea. Et concludens concedendi auctoritatem: et
dedi eam ei, homini, vel cuicumque. Daniel. 4: dominatur excelsus
in regno hominum, et cuicumque voluerit dat illud. Et ostendens
concessionem factam a Deo Nabuchodonosor, quantum ad homines: et
nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor. Dan.
5: Deus altissimus regum, magnam gloriam, et honorem dedit
Nabuchodonosor patri tuo. Et propter magnificentiam quam dederat ei,
universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum et
cetera. Et quantum ad bestias: insuper et bestias, et est locutio
hyperbolica. Vel per bestias significantur feroces homines, qui sub
eo fuerunt. Vel quia subjectis hominibus, etiam bestiae eis subjectae
illi subduntur. Unde Dan. 4: bestiae requiescebant sub umbra
arboris, per quam significabatur Nabuchodonosor. Alio modo ostendit
potentiam ejus ex gentium subjectione, et servient. Eccl. 3: omnia
tempus habent. Tertio inducit eos ex rebellium poena, ponens poenam
rebellium: gens autem, et regnum. Et ideo Rom. 13: necessitate
subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter
conscientiam. Et excludit consilium prophetarum: vos ergo nolite
audire prophetas, quos dicunt gentiles per fulgorem intelligentiae
agentis in animas ipsorum, etiam futura posse praescire, divinos, qui
in templis idolorum, somniatores qui ex somniis, augures, qui ex
garritu avium, maleficos, qui ex conjuratione Daemonum futura
praedicunt. Supra 23: nolite audire verba prophetarum qui
prophetant vobis, et decipiunt vos. Visionem cordis sui loquuntur,
non de ore domini et cetera. Et assignat pro causa, prophetarum
mendacium: quia mendacium prophetant, et imminens periculum, ut longe
faciant, et est ut consecutivum. 3 Reg. ult.: ero spiritus mendax
in ore omnium prophetarum. Tertio inducit eos ex obedientium gratia,
quam a domino consequentur: porro gens. Infra 40: nolite timere
servire Chaldaeis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et
bene erit vobis.
|
|