|
Hic ponitur admonitio ad sacerdotes, et ad plebem: et primo excludit
falsum consilium: nolite audire (...) ecce vasa, quae asportata
fuerunt in Babylonem cum Jechonia: 4 Reg. 24. Et assignat
causam: proponens prophetarum mendacium: mendacium enim prophetant
vobis: servitutis fructum, ut vivatis: rebellionis periculum: quare
datur haec civitas in solitudinem? Supra 21: qui egressus fuerit,
et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet et cetera.
Secundo petit veritatis indicium: et si prophetae sunt; quasi dicat:
faciant quod minus est, scilicet quae remanserunt non absportari,
occurrendo Deo orationibus, ut credatur eis quod majus est, scilicet
asportata reportari. Ezech. 13: non ascendistis ex adverso, neque
opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die
domini. Tertio proponit manifestum falsitatis argumentum per locum a
majori, quia quod magis videtur non fiet, ut scilicet relicta vasa
remaneant; nec ergo quod minus, ut scilicet asportata referantur.
Quia haec dicit dominus ad columnas, duas quae fecit Salomon in
porticu, et ad bases, earum, et ad mare, vas in quo servabatur aqua
ad ablutionem sacerdotum, quod erat positum supra duodecim bases; de
quibus omnibus habetur 3 Reg. 7. Et resumit: quia haec dicit
dominus, propter vasa templi, quia non moverat nisi vasa quae erant in
porticu. 1 Mach. 2: vasa gloriae ejus captiva adducta sunt. Et
promittit in longum tempus futurum, eorum reportationem: et afferri
faciam ea, temporibus Cyri. 1 Esdr. 5. Cyrus rex protulit vasa
sacra domini, quae transtulit Nabuchodonosor de Jerusalem, et
consecravit ea idolo suo. Et proferens ea Cyrus rex Persarum
tradidit Mithridato, qui erat super thesauros ipsius, per hunc autem
tradita sunt Salmanasar praesidi Judaeae.
|
|