|
Hic ponitur Jeremiae responsio, et primo demonstrat suum affectum,
optans impleri quod ipse dicebat, amen, idest fiat. Michaeae 2:
utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer.
Nec obstat quod sciebat dominum contrarium velle, quia haec optatio
sub conditione intelligenda est, scilicet si Deus vellet, et quia in
hoc suam voluntatem divinae conformat quod vult quod Deus esse vult.
Secundo ne videatur falsitati consentire, proponit veritatis signum:
verumtamen audi. Et sumitur hoc signum Deut. 18: quod in nomine
domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est
locutus. Sed ipse videtur a contrario sensu arguere: et videtur quod
non valeat, quia est destructio antecedentis: et propterea contrarium
habetur Deut. 13: si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui
somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et
evenerit quod locutus est, dixerit tibi: eamus, et sequamur deos
alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audies verba prophetae
illius, aut somniatoris et cetera. Et dicendum, quod argumentum
efficax est ad ostendendum ejus falsitatem; et hoc ipse intendit.
|
|