|
Hic excludit falsas consolationes prophetarum, qui consolabantur
captivos in Babylonia: et primo excludit falsas consolationes;
secundo invehit contra ipsos falsos consolatores, ibi, haec dicit
dominus et cetera. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae
titulum, in quo tria assignat: scilicet prophetandi modum, quia per
modum epistolae; verba libri, idest epistolae Isa. 30: ingressus
scribe ei super buxum, et in libro diligenter extra illud. Et erit in
die novissimo in testimonium usque in aeternum. Prophetiae tempus,
postquam egressus: 4 Reg. 24. Isa. 3: ecce dominator dominus
exercitum auferet ab Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne
robur panis, et omne robur aquae; et fortem et virum bellatorem,
judicem et prophetam, et cetera. Et prophetiae nuntium: in manu
Elasa filii Saphan, et Gamaria filii Helciae, quos misit, ut
pacem cum Chaldaeis faceret, territus ad mortem falsi consolatoris
Hananiae, et comminationis Jeremiae. Prov. 19: pestilente
flagellato, stultus sapientior erit. Secundo ponit prophetiae
verbum: haec dicit dominus: et circa hoc duo. Primo dat eis
consilium bonum, et salubre, ut intendant his quae pertinent ad usum
necessitatis: aedificate domos, quod facere negligebant, credentes
cito redire, secundum promissa falsorum prophetarum. Psalm. 106:
seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum
nativitatis. Item ut intendant his quae pertinent ad successionem
prolis: accipite uxores. Gen. 1: crescite, et multiplicamini, et
replete terram. Et ut intendant his quae pertinent ad tranquillitatem
pacis: et quaerite pacem. Baruch 1: orate pro vita Nabuchodonosor
regis Babylonis, et pro vita Balthassar filii ejus et cetera. 1
Tim. 2: obsecro primum omnium fieri obsecrationes, postulationes,
gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui
in sublimitate constituti sunt, ut quietam, et tranquillam vitam
agamus in omni pietate, et castitate, et cetera. Secundo excludit
consilium falsum, et inutile: haec enim dicit dominus: et primo
excludit vanam fiduciam quam ex prophetarum promissione conceperant;
secundo excludit stultam poenitentiam, ibi, quia haec dicit dominus et
cetera. Circa primum tria. Primo excludit falsorum prophetarum
dictum, qui in brevi liberationem promittebant: non vos seducant
prophetae, qui ex nomine domini vobis loquuntur, et divini, qui
Daemonum responsa aptant. Ezech. 12: vae prophetis insipientibus
qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Secundo dicit
liberationis tempus quantum ad consolationem: quia haec dicit dominus,
visitabo, consolans vos, et hostes affligens. Supra 25: cum
impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis, et
super gentem illam, dicit dominus, iniquitatem eorum, et cetera. Et
quantum ad patriae restitutionem, et suscitabo, implebo. Eccl.
36: suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae
priores. Tertio ponit liberationis modum, primo promittens pristinae
prosperitatis statum quantum ad tranquillitatem pacis: ego enim scio;
quasi non alius. 1 Cor. 2: quae sunt Dei nemo scit nisi spiritus
Dei. Isa. 64: oculus non vidit absque te quae praeparasti
expectantibus te. Cogitationes pacis, quam vobis praeparo, finem,
captivitatis, patientiam, laborum, ut facilius toleretis. Psalm.
27: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
Et quantum ad exauditionem orationis: invocabitis, ore, et ibitis,
mente, adorabitis, corpore. Vel ibitis, ad templum. Isa. 30:
ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Alia
littera habet: invocabitis me, et vivetis; et orabitis me, et ego
exaudiam vos. Et planus est sensus. Et quantum ad auxilium divinae
protectionis, quaeretis, desiderio et precibus, et invenietis,
paratum ad auxilium; quasi dicat, meipsum offeram. Joan. 14: qui
diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo
ei meipsum. Isa. 53: quaerite dominum dum inveniri potest,
invocate eum dum prope est. Secundo promittit proprium nativitatis
locum, et reducam. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus et
congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
Quia dixistis: quasi dicat: non fuit necessarium vobis scribere,
quia in falsis prophetis confiditis.
|
|