|
Hic excludit falsam poenitentiam: possent enim propter longam
captivitatem poenitere de hoc quod se tradiderant, videntes alios adhuc
in Jerusalem remansisse; et ideo contra remanentes comminatur gravem
poenam mortis. Ecce mittam. Supra 21: qui habitaverit in urbe
hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit, et
transfugerit ad Chaldaeos qui obsident vos, vivet et cetera. Et
afflictionis, et ponam; idest non invenient gratiam in me, neque in
illis a quibus captivi tenentur, sicut neque ficus malae placent
colligentibus. Supra 24: sicut ficus pessimae quae comedi non
possunt, eo quod sint malae, haec dicit dominus; sic dabo Sedeciam
regem Judae, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem qui
remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti et cetera.
Et assignat causam: eo quod non audierint, scilicet ut se traderent
Nabuchodonosor, et a peccatis cessarent. Supra 11: mane
consurgens contestatus sum, et dixi: audite vocem meam. Et non
audierunt, nec inclinaverunt aurem suam; sed abierunt unusquisque in
pravitate cordis sui mali et cetera. Secundo inducit intentam
conclusionem: vos ergo audite verbum domini, ne scilicet poenam
patiamini, quia mihi in hoc obedistis. Prov. 4: audite filii
disciplinam patris.
|
|