|
Hic invehitur contra ipsos falsos prophetas: et primo contra quosdam
assertores falsitatis; secundo contra quemdam impugnatorem veritatis,
ibi, et ad Semeiam et cetera. Circa primum tria. Primo comminatur
poenam; secundo arguit culpam, ibi, pro eo quod fecerint stultitiam
in Israel; tertio arguit judicii justitiam, ibi, ego sum judex et
testis. Circa primum tria. Primo ponitur ipsorum depressio in
culpa, tradam eos, ut scilicet occasionem puniendi habeat quos primo
in potestate habebat. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non
potero effugere. Secundo ponitur poenae inflictio, et percutiet.
Infra 30: insanabilis fractura, pessima plaga tua. Tertio ponitur
consequens maledictio: et assumetur ex eis. Dicunt autem Hebraei,
hos esse duos senes de quibus habetur Dan. 13. Unde ex hoc loco
volunt ostendere illud fabulosum esse. Ibi enim dicuntur a populo
occisi, hic autem a Nabuchodonosor. Et praeterea ibi dicuntur
lapidati, hic igne occisi. Et dicendum ad primum, quod utrumque
potest esse verum: quia Nabuchodonosor occidit auctoritate, a
Daniele convictos, et populus executione sententiae. Ad secundum
dicendum, quod quaelibet poena dicitur ignis propter afflictionem, et
hoc praecipue propter similitudinem culpae adulterii. Oseae 7: omnes
adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Job 31: ignis est
usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
|
|