|
Hic invehitur contra impugnatorem veritatis, quia cum esset
pseudopropheta, et populi vicinam liberationem promitteret, iratus
contra Jeremiam propter epistolam quam in Babylonem misit, scripsit
in Jerusalem litteras ad principem sacerdotum contra Jeremiam. Et
circa hoc duo. Primo ponitur veritatis impugnatio; secundo ponitur
contra ipsum comminatio, ibi, et factum est verbum domini ad
Jeremiam. Circa primum duo. Primo ponit tenorem epistolae: pro eo
quod misisti. Est defectuosa locutio; quasi, patieris, quod
postmodum quibusdam interpositis dicet. In qua epistola tria facit.
Primo commemorat praedecessoris exemplum: dominus dedit te pro
Jojade, qui interfecit falsos sacerdotes ut tu similiter facias de
Jeremia falso propheta. 4 Reg. 11. Secundo commemorat
officium: ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium, qui
a spiritu immundo arreptus prophetae actum usurpat. Pertinebat enim ad
sacerdotis officium discernere inter spiritus. 1 Joan. 4: nolite
omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam
multi pseudoprophetae exierunt in mundum et cetera. Quaedam etiam
accusat, scilicet epistolam Jeremiae: quia super hoc misit in
Babylonem: quia non est contentus nobis mala praedicere. Amos 5:
odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati
sunt. 3 Reg. ult.: ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum,
sed malum, Michaeas filius Jemla. Secundo ostendit quomodo pervenit
ad notitiam prophetae. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in
auribus Jeremiae prophetae: ut improperaret sibi. Supra 20:
factus est mihi sermo domini in opprobrium, et in derisum tota die.
|
|