Lectio 7

Hic ponitur contra ipsum comminatio. Et primo arguit culpam: pro eo quod prophetavit. Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et dirigitur sermo ad captivos per quamdam aliam epistolam. Secundo comminatur poenam: idcirco haec dicit dominus. Et primo quantum ad filios: non erit ei vir; quasi dicat: non relinquet in populo superstitem. Exod. 20: ego sum dominus Deus tuus, fortis, Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Secundo quantum ad ipsum: et non videbit bonum quod ego faciam populo meo. Supra 17: erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum. Tertio resumit causam: quia praevaricationem locutus est adversus dominum quia verbis suis praevaricatus est contra dominum loquens, promittens prospera, domino praedicente adversa. Job 39: numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit?