|
Hic revocat eos exemplo decem tribuum: et circa hoc tria facit.
Primo ponit exemplum ad culpam idolatriae, abiit sibimet, sequens
motus suos, non praecepta mea; et inobedientiae, et dixi. 4 Reg.
17: fecerunt sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter
omne lignum nemorosum: et adolebant ibi incensum super aras in morem
gentium. Et quantum ad poenam, quae eis innotuit: et vidit
praevaricatrix soror, quia ex eisdem patribus ortae. Dedissem ei
libellum: servat similitudinem meretricis, in qua foeditas invenitur.
Sed contra. Isa. 50: quis est hic libellus repudii? Et
dicendum, quod Deus non dimittit aliquem, quantum ad se pertinet;
sed homo peccans ipsum dimittit: unde ibidem: in iniquitatibus vestris
venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Secundo ponit contemptum: et non timuit praevaricatrix Juda soror
ejus. Cum lapide, idest idolo lapideo. 4 Reg. 17: sed nec ipse
Judas custodivit mandata domini Dei sui; verumtamen erravit, et
ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat. Tertio aggravat
reatum: et dixit dominus ad me: justificavit, comparative, quia
decem tribus poenam aliarum non viderant, nec corrigebantur. Ezech.
16: justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas
operata es.
|
|