|
Hic ponit revocatorum responsionem: et primo duarum tribuum,
promittens eis restitutionem patriae: unum de civitate, quia dispersi
erant, vel quia non omnes reversi. Ezech. 36: tollam quippe vos
de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in
terram vestram. Et reintegrationem justitiae in emendatione
praelatorum: et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos
scientia, quantum ad fidem, doctrina, quantum ad mores. Isa. 1:
restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut
antiquitus. Tertio quantum ad augmentationem gloriae, quam signat ex
praeteritorum oblivione: cumque multiplicati fueritis (...) non
dicent ultra: arca testamenti domini: quasi pro nihilo computabunt
illud in quo modo gloriamini: quia arca absconsa fuit nec inventa;
sicut dicitur 2 Mach. 1. Ex futurorum promissione: in tempore
illo vocabunt Jerusalem, totam, quod completum fuit in fama
sanctitatis in qua habebatur, sicut dicitur 1 Mach. 3. Ezech.
43: locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito
in medio filiorum Israel in aeternum. Et quantum ad cultus
ampliationem: et congregabuntur omnes gentes, ex omnibus aliqui:
undique enim veniebant orare in Jerusalem. Vel intelligitur de
conversione gentium ad fidem Christi. Ps. 85: omnes gentes
quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te domine. Secundo
ponit conversionem decem tribuum: in diebus illis ibit domus Juda ad
domum Israel: quia et ex illis qui redierunt, duabus tribubus
adjuncti sunt. Quod notatur in hoc quod dicit: venient simul. Infra
50: in diebus illis, et in tempore illo, ait dominus, venient
filii Israel, ipsi, et filii Juda simul, ambulantes et flentes
properabunt, et dominum Deum suum quaerent. Quidam tamen exponunt
totum hoc de ultimis temporibus.
|
|