|
Hic assignat causam revocationis: et primo ponit quaestionem,
quomodo? Idest, quid potest movere quod tot bona tibi conferam, cum
in tot peccatis sis? In filiis, idest in multitudine filiorum,
exercituum gentium, idest ubi ab antiquo exercitus congregabantur,
sicut usque hodie, propter ejus delicias. Psal. 105: pro nihilo
habuerunt terram desiderabilem. Item Psalm. 15: funes ceciderunt
mihi in praeclaris; etenim hereditas mea praeclara est mihi. Secundo
ponit responsionem, et dixi; idest, praevidens bona quae facies,
haec tibi promitto. Psalm. 88: ipse invocabit me: pater meus es
tu, Deus meus et susceptor salutis meae.
|
|