|
Hic ponit reversionis fructus: et primo dicit necessitatem revocandi
quantum ad ipsorum culpam, amatorem, non virum. Oseae 3: vade, et
dilige mulierem dilectam ab amico, et adulteram. Quantum ad poenam,
vox in viis. Infra 31: vox in excelso audita est, lamentationis,
luctus, et fletus, Rachel plorantis filios suos. Secundo ponit
conversionis utilitatem: convertimini, ut supra, aversiones, quibus
a Deo aversi estis. Ps. 102: qui sanat omnes contritiones tuas.
Isa. 45: convertimini ad me, et salvi eritis. Tertio ponit eorum
reversionem: et primo profitetur obedientiam: ecce venimus, sicut tu
praecepisti. Oseae 6: venite, revertamur ad dominum, quia ipse
cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. Secundo
confitentur Dei magnificentiam, confitentes ipsius divinitatem: tu
enim es. Exod. 15: iste Deus meus, et glorificabo eum.
Idolorum falsitatem: vere mendaces: quia non conferebant idola quae
ibi colebamus, auxilium quod sperabamus, nec habebant divinitatem quam
praetendebant. Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et
mendacio protecti sumus. Et divini cultus utilitatem: vere in domino
Deo nostro salus Israel. Ps. 61: in Deo salutare meum, Deus
auxilii mei, et spes mea in Deo est. Tertio confitentur culpam et
poenam ipsorum et patrum: confusio comedit laborem patrum nostrorum ab
adolescentia nostra. Infra 17: domine, omnes qui te derelinquunt,
confundentur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam
dereliquerunt fontem aquarum viventium, dominum. Nota, quod Deus
dicitur pater creatione. Matth. 11: confiteor tibi pater, domine
caeli et terrae. Adoptione. Rom. 8: accepistis spiritum
adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus, abba pater.
Instructione. Isa. 38: pater filiis notam faciet veritatem tuam.
Correctione. Proverb. 3: quem enim diligit dominus corripit, et
quasi pater in filio complacet sibi. Nota, quod hereditas patriae
caelestis est praeclara splendore divinae visionis. Sap. 6: clara
est et quae nunquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui
diligunt eam. Dulcedine divini amoris. Psal. 22: calix meus
inebrians quam praeclarus est. Familiaritate divinae allocutionis.
Sapient. 8: praeclaritas in communicatione sermonum ipsius.
Magnificentia operationis. Eccl. 43: illic praeclara opera et
mirabilia. Magnitudine exultationis. Zach. 8: erit domus Juda et
domus Israel, benedictio. Solatio societatis. Ezech. 31: omnia
ligna voluptatis quae erant in Paradiso Dei, et cetera.
|
|