|
Post comminationem hic incipit consolationem ponere: et primo ponit
consolationem ad omnes communiter; secundo specialiter ad civitatem
regiam, scilicet Jerusalem, cap. 33: et factus est verbum domini
ad Jeremiam secundo. Prima in duas. Primo consolatur eos verbo;
secundo designat consolationem facto, cap. 32: verbum quod factum
est ad Jeremiam a domino. Prima in duas. In prima consolatur eos ex
evasione adversitatis; in secunda ex promissione prosperitatis (cap.
31): in tempore illo dicit dominus. Prima in duas. In prima
promittit liberationem in generali: in secunda prosequitur promissionem
in speciali, ibi, et haec verba quae locutus est dominus. Circa
primum duo facit. Primo dominus ponit ad prophetam prophetiae
conservandae praeceptum: scribe tibi omnia, quae praedicta sunt, et
quae sequentur, quorum revelationem jam intus susceperat, ut diu
conservarentur; in quo significat non cito implenda. Isa. 8: sume
tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: velociter spolia
detrahe, cito praedare. Habac. 2: scribe visum, et explana eum
super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Secundo promittit
liberationis beneficium: ecce enim convertam, idest revocabo de terra
captivitatis, quantum ad terminum a quo, conversionem, quia non
omnes, sed tantum illos qui tali conversione erunt digni, Israel,
decem tribus, quantum ad illos qui ad Ezechiam regem in Jerusalem
venerunt. 2 Paral. 30: nam cum eis captivati sunt, et eis
redeuntibus redierunt. Vel referendum est ad conversionem factam ad
fidem Christi, et convertam, quantum ad terminum ad quem. Psal.
125: in convertendo dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut
consolati.
|
|