|
Hic prosequitur liberationis partes: et primo promittit eis
liberationem ab hostium servitute: secundo a multiplici destructione
quam sustinuerunt, ibi, quia haec dicit dominus. Circa primum duo.
Primo proponit oppressionem pristinam, quam designat proponens hostium
timorem: vocem terroris audivimus, ante a prophetis praenuntiatam:
formido et non est pax, aliquo auxilium ferente. Job 15: sonitus
terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper
insidias suspicatur. Timoris expressionem ex gestu corporis: quia ad
similitudinem parturientium manus ad lumbos convertebant prae stupore:
interrogate. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Et ex
immutatione ruboris: et conversae sunt in auruginem, quae est color
niger permixtus rubedini, contingens iratis. Et ex vento urente.
Isa. 12: facies combustae vultus eorum. Joel. 2: omnes vultus
redigentur in ollam. Proponit etiam timoris, et anxietatis
magnitudinem: vae quia magna, magnitudine tribulationis, dies,
captionis Jerusalem. Soph. 1: vox diei domini amara; tribulabitur
ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae;
dies calamitatis, et miseriae: dies tenebrarum, et caliginis, dies
nebulae et turbinis; dies tubae, et clangoris, et cetera. Secundo
promittit salutem futuram: et primo promittit liberationem: et ex ipso
salvabitur, scilicet tempore, quamvis malo. Oseae 1: salvabo eos
in domino Deo suo. Secundo salutis modum et ordinem, promittens
liberationem a servitute excludens hostium imperium, et erit in die
illa (...) conteram jugum, ipsum Nabuchodonosor. Et non
dominabitur, quod impletum est temporum Simonis. 1 Mach. in fine.
Vel referendum ad liberationem factam per Christum de potestate
Daemonum. Isa. 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus,
et sceptrum exactoris ejus superasti. Et promittens optatum imperium:
sed servient, idest alicui qui erit vobis sicut David, sicut Simoni
et Jonathae. Vel Zorobabel, qui fuit de stirpe David. Vel
Christo. David autem imperium erat eis maxime desideratum propter
prosperitatem, et pacem quam tempore ipsius habuerunt, et quia non
oppresserat eos servitute, sicut Salomon. Ezech. 37: David
servus meus princeps eorum in perpetuum. Providet etiam liberationem a
captivitate, excludens timorem: tu ergo ne timeas. Isa. 43: noli
timere, quia ego tecum sum. Ab oriente adducam semen tuum, et ab
occidente congregabo te. Et ponens liberationem quantum ad terminum a
quo: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Zachar. 8: ecce
ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis,
et adducam eos: et habitabunt in medio Jerusalem, et erunt mihi in
populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia. Et
quantum ad terminum ad quem: et revertetur et quiescet, quantum ad
pacis tranquillitatem, et in cunctis, quantum ad rerum ubertatem.
Isa. 32: sedebit populus meus in multitudine pacis, et in
tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Tertio ostendit salutis
auctorem: et primo ponit salvatoris praesentiam: quoniam tecum ego
sum. Supra 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco
qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt, et confundentur
vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod
nunquam delebitur. Secundo in hostes vindictam: faciam enim
consummationem: ad finem consumptionis perducet eos. Isa. 10:
consummationem et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in
medio omnis terrae. Tertio ad vos conservationis misericordiam: te
autem non faciam in consummationem, ut scilicet non sint tuae
reliquiae. Supra 5: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non
faciam vos in consummationem. Quarto infert moderatam poenam ad
castigandum: castigabo te in judicio. Supra 10: corripe me,
domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad
nihilum redigas me, in judicio, aequitatis.
|
|