|
Hic promittit liberationem a destructione, et afflictione magna quam
sustinuerant: et circa hoc duo. Primo proponit praecedentem
destructionem, ostendens ipsius magnitudinem, quia quasi haec erit
castigationis quantitas ut in virtute humana reparari non possit:
fractura, quae dicit interruptionem continuitatis, et significat
destructionem hominum, vel civitatum, insanabilis, quantum in se
est, licet Deus salvare possit, propter magnitudinem pessima,
propter profunditatem. Thren. 2: magna est velut mare contritio
tua: quis medebitur tui? Excludens etiam humani auxilii
subventionem, sive per judicium justitiae judicantis de injuria
illata: non est qui judicet, contra hostes, ad illigandum, sicut qui
curant plagas ligant emplastra super ipsas. Isa. 59: vidit
dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
Sive secundum affectum amicitiae subvenientis: utilitas non est tibi,
ab amicis scilicet, quia vere medicum offendisti. Thren. 1: omnes
amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Ostendens etiam
poenae aequitatem, assignans poenae causam: plaga enim inimici, qui
percutit ad mortem, quia est insanabilis, crudeli, quia profunda.
Propter multitudinem: unde oportuit esse magnam plagam, quae omnia
apostemata comprehenderet: dura, quantum ad obstinationem; et ideo
oportuit eam esse vehementem: et profundam quae usque ad intima
penetraret. Thren. 2: factus est dominus velut inimicus,
praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit
munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
Et excludit murmurantium querelam: quid clamas? Murmurando. Non
possunt sanari nisi pulvere mordacissimo, quo putridas carnes et
insanabiles amputarem. Thren. 3: quid murmuravit homo vivens, vir
pro peccatis suis? Secundo promittit liberationem: et primo promittit
subventionis beneficium quantum ad vindictae judicium, contra injuriam
illatam in personis, quia non est alius qui liberet, qui comedunt,
occidendo, hostes, captivantes te. Supra 2: omnes qui devorant eum
derelinquunt, mala venient super eos, dicit dominus. Et contra
injuriam illatam in rebus: et qui te vastant, quantum ad bona
immobilia praedatores, quantum ad mobilia. Isa. 33: vae qui
praedaris, nonne et ipse praedaberis? Et quantum ad curatoris
amicabilem affectum, ponens curationem, obducam: idest, ita perfecte
curabo quod nec vestigium appareat praecedentis plagae. Psal.
146: qui sanat contritos corde, et alligat contritione, eorum.
Haec sub Zorobabel quando Assyrios, idest Ninivem, vastaverunt
Babylonii et Chaldaei, et ipsos Medi et Persae. Et tunc obducta
est cicatrix, et cetera. Et assignat rationem: quia ejectam
vocaverunt te, scilicet hostes. Proverb. 24: cum ceciderit
inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum; ne
forte videat dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Insultatio enim hostium est causa divinae miserationis. Secundo
ostendit subveniendi modum: haec dicit dominus: et primo quantum ad
modum auxiliandi: ecce ego convertam; secundo quantum ad modum
vindicandi: ecce turbo domini furor egrediens. Circa primum primo
promittit restaurationem aedificiorum omnium generaliter: convertam,
idest restituam ad statum pristinum, tabernaculorum, domorum. Isa.
61: aedificabunt deserta populorum, et ruinas antiquas erigent, et
instaurabunt civitates desertas, et dissipatas in generationem et
generationem. Et quantum ad principalia specialiter: et aedificabitur
civitas, idest Jerusalem. Isa. 44: qui dico Jerusalem,
habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini; et deserta ejus
suscitabo. Secundo promittit prosperitatem hominum quantum ad cordis
jucunditatem: et egredietur de eis laus. Isa. 51: gaudium, et
laetitia invenietur in ea, et gratiarum actio, et vox laudis.
Quantum ad populi multitudinem: multiplicabo eos et non minuentur,
quantum in me est, et nisi ex culpa eorum proveniat. Psalm. 138:
dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Vel intelligendum
de his qui ad Christum convertuntur. Et quantum ad hominis
exaltationem: et glorificabo, vel corporaliter, vel spiritualiter
quantum ad virtutis sanctitatem, et erunt filii ejus sicut a
principio, idest similes sanctis patribus, coram me, per vitae
munditiam. Et visitabo, quia defendam eos, et vindicabo. Job
29: quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies
quibus Deus custodiebat me? Tertio quantum ad rectorum bonitatem,
ponens primo ipsorum propinquitatem quia ex eodem genere: et erit dux
ex eo. Hoc refertur ad Zorobabel, vel ad Christum. Oseae 2:
dabo eis vinitores ejus ex eodem loco. Secundo eorum sanctitatem, et
applicabo eum, et accedet, per justitiam, quis enim iste est qui
applicet cor suum? In quo ostenditur auctor applicandi, quia nullus
applicatur nisi a Deo tractus. Joan. 6: nemo potest venire ad me,
nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Tertio tangit justitiae
utilitatem: et eritis mihi in populum. Eccli. 10: qualis est
rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.
|
|