|
Hic ponit modum vindictae: et primo comminatur poenam, ecce turbo,
ut dispergat, sicut commotio aeris pulverem, per captivitatem,
procella, ut absorbeat per mortem, sicut fluctus maris, impiorum,
qui afflixerunt Judaeos, et qui de malis non sunt emendati,
conquiescet, quasi poena permanens. Isa. 30: erit transitus
virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum. Secundo
excludit misericordiam: non avertet iram. Isa. 3: in omnibus his
non est aversus furor domini; sed adhuc manus ejus extenta. Tertio
promittit scientia horum: in novissimis intelligetis ea, quando
scilicet omnia ista contigerint. Psalm. 9: cognoscetur dominus
judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
|
|