|
Hic consolatur eos ex promissione prosperitatis: et circa hoc duo
facit. Primo promittit prosperitatem gentis; secundo ampliationem
civitatis, ibi, ecce dies veniunt et cetera. Prima in tres. In
prima consolatur decem tribus; in secunda duas, ibi, haec dicit
dominus, etc., in tertia utrasque, ibi, ecce dies venient, et
cetera. Prima in duas. In prima ponitur destructi populi
restauratio; in secunda restaurationis ordo, ibi, quia haec dicit
dominus: exultate in laetitia Jacob. Circa primum tria. Primo
promittit eis restaurationem ad religionis cultum: in tempore illo,
vel post reditum de Babylone, universis, quantum ad illos de decem
tribubus, qui duabus adhaeserunt; vel quantum ad omnes, quia omnis
Israel salvus fiet, postquam plenitudo gentium introjerit: ad Rom.
11. Apoc. 20: ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis
erit eorum Deus. Secundo promittit restaurationem ad nativitatis
locum, promittens revocationis beneficium: populus qui remanserat a
gladio, Babylonis, in deserto, in terra captivitatis, in qua a Deo
deserti videbuntur, per quam purgati ad terram suam redierunt, sicut
per desertum ad terram promissionis quondam, invenit gratiam, idest
hanc misericordiam apud Deum, quod vadet ad requiem, idest ad terram
suam, in qua pacifice requiescet: quod potest mystice exponi quantum
ad pacem quam tempore Simonis Machabaei habuerunt: 1 Mach. 14.
Isa. 13: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in
tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Determinans
revocationis tempus: longe, antequam futurum fit, apparuit, revelans
futuram liberationem. Supra 28: confringam jugum Nabuchodonosor
regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium.
Habac. 2: adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non
mentietur. Et ostendens revocantis affectum: in caritate perpetua
dilexi te, quasi dicat: non ad tempus, sed in perpetuum tibi bona
largitus est, attraxit, ad locum tuum, miserans, misericordiam
exterius beneficio complens. Oseae 11: in funiculis Adam traham
eos, in vinculis caritatis. Supra 2: recordatus sum tui, miserans
adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae. Tertio
promittit revocationem ad prosperitatis statum: et primo promittit
prosperitatem quantum ad reparationem gentis: rursumque aedificabo,
secundum metaphoram qua dicitur domus Israel. Supra 24: aedificabo
eos, et non destruam; plantabo eos, et non evellam. Quantum ad
jucunditatem cordis: virgo Israel, ornaberis tympanis tuis, idest
ornata incedes ludens ad tactum tympani. Isa. 30: laetitia
cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini ad
fortem Israel. Et quantum ad tranquillitatem pacis: adhuc plantabis
vineas in montibus Samariae, propter tres civitates quae additae sunt
Judaeis: 1 Mach. 10: plantabunt donec tempus veniat; quasi
dicat: propter timorem hostium non praeoccupabunt tempus vindemiae.
Isa. 65: plantabunt vineas, et comedent fructus earum. Secundo
assignat prosperitatis rationem: quia erit dies; in quo significatur
reversio ad cultum Dei, ad quem mutuo se exhortantur. In Sion, et
non in Bethel ad vitulos Jeroboam: 3 Reg. 12. Et Isa. 2:
venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum Dei Jacob; et
docebit nos vias, et ambulabimus in semitis ejus.
|
|