|
Hic consolatur communiter utrosque. Et primo ponitur promissio;
secundo promissionis confirmatio, ibi, haec dicit dominus et cetera.
Circa primum duo. Primo promittit bona temporalia, quantum ad
hominum: et jumentorum multiplicationem, seminabo, quasi seminando
multiplicabo. Zach. 2: absque muro habitabitur Jerusalem prae
multitudine hominum, et jumentorum in medio ejus. Quantum ad
destructorum reparationem: sic vigilavi, diligenter explevi quae
comminatus fueram, ut evellerem, tollendo omne praesidium, in quo
sicut in radice firmabantur, demolirer, idest destruerem, quantum ad
occisionem hominum, et desolationem civitatum, dissiparem, sepem
auxilii humani et angelici, auferendo, disperderem, captivitatem in
diversa loca, affligerem, gravi onere servitutis captivatos. Zach.
8: sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent
patres vestri me, dicit dominus, et non sum misertus; sic conversus
cogitavi in diebus istis ut benefaciam domui Juda, et Jerusalem. Et
quantum ad poenae immunitatem pro peccatis patrum: in diebus illis.
Ezech. 18: quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium
istud in terra Israel dicentes: patres comederunt uvam acerbam, et
dentes filiorum obstupuerunt? Secundo promittit bona spiritualia:
ecce dies venient: et primo promittit foederis innovationem: dies,
scilicet gratiae, foedus novum, novum testamentum, hoc est
Evangelium. Dominatus, crudeliter, et potestative ulciscendo.
Isa. 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David
fideles. Secundo ponit pacti tenorem: sed hoc erit pactum (...)
dabo legem meam, Evangelium, in visceribus, non in tabulis
lapideis. Oseae 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor
ejus. Tertio ponit pacti utilitatem primo quantum ad obedientiam: et
ero eis in Deum. Ezech. 36, idem. Secundo quantum ad
sapientiam: et non docebit ultra vir proximum suum; in quo excludit
docendi necessitatem. Et hoc quidem impletur in praesenti tempore,
quantum ad hoc quod non per prophetiae rationes, et humanas inventiones
in divinam veritatem venimus, neque etiam per Judaicas traditiones,
sed in futuro ex toto complebitur. Matth. 23: nolite vocari
Rabbi: unus est enim magister vester. Et assignat rationem: omnes
enim cognoscent me. Isa. 54: ponam omnes filios tuos doctos a
domino, et multitudinem pacis filiis tuis. Joan. 15: omnia
quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Tertio quantum ad
peccatorum munditiam: quia propitiabor iniquitati eorum. Psalm.
102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes
infirmitates tuas.
|
|