|
Hic ponitur promissionis confirmatio: et primo confirmat ex
creaturarum immutabilitate, proponens promittentis potestatem: qui dat
solem in lumine diei. Psal. 135: qui fecit luminaria magna,
solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis.
Quasi dicat: qui haec fecit immobilia, etiam promissionem suam
firmare potest. Et comparationem: si defecerint leges istae, quasi
dicat: sicut non deficient usque ad finem mundi, ita nec semen Israel
quantum ad illos qui salvantur. Isa. ult.: sicut caeli novi, et
terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit dominus Deus, sic
stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Secundo ex creaturarum
immensitate: haec dicit dominus. Et primo proponit mensurandi
impossibilitatem: si mensurari poterunt caeli sursum, humano ingenio.
Isa. 40: quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo
ponderavit? Secundo proponit promissionem. Et ego abjiciam; quasi
dicat: sicut illud est impossibile, ita et istud: universum semen,
quia aliquos ex eis abjecit. Thren. 3: non enim humiliavit ex
corde, suo, et abjecit filios hominum.
|
|