|
Hic ponitur divulgatio liberationis. Et primo excitat gentes ad
attentionem. Audite, ut omnes in ipso confidant qui taliter liberare
potest. Isa. 49: audite insulae, et attendite populi de longe.
Secundo praenuntiat populi liberationem, non impediente divina
indignatione, quia qui dispergit Israel congregabit eum. Isa.
40: sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit
agnos, et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit. Nec impediente
detinentium potestate: redemit, quondam ab Aegyptiis, et de manu
potentioris, scilicet Chaldaei. Psal. 71: liberavit pauperem a
potente, et pauperem cui non erat adjutor. Tertio promittit liberatis
prosperitatem: et primo quantum ad omnes promittit religionis debitam
observantiam: in monte Sion, non in Bethel ad vitulos. Isa.
51: qui redempti sunt a domino revertentur, et venient in Sion
laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. Et temporalium
bonorum affluentiam, ponens bonorum fertilitatem quantum ad terrae
nascentia quae in cibum nostrum producuntur, et condiuntur, quantum ad
animalia. Et confluent, et laudabunt, Deum, super frumento et
vino. Genes. 27: frumento, vino, et oleo stabilivi eum. Et
possidentium satietatem: eritque anima eorum quasi hortus irriguus,
qui pluviam non expectat. Hoc potest intelligi de bonis spiritualibus
collatis per Christum; quod nunc ex parte, in futuro ex toto
complebitur. Apoc. 7: non esurient, neque sitient amplius, neque
cadet super illos sol, neque ullus aestus. Et cordis laetitiam,
quantum ad signa laetitiae: laetabitur virgo. Supra 30: egredietur
de eis laus, voxque ludentium, et multiplicabo eos et cetera. Et
quantum ad cessationem tristitiae: convertam luctum eorum in gaudium.
Tob. 3: post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem
et fletum, exultationem infundis. Secundo specialiter quantum ad
sacerdotes: inebriabo, idest abundanter satiabo, pinguedine,
abundantia oblationum et sacrificiorum, et populus adimplebitur, ut
Deo offerre possit. Hoc autem spiritualiter intelligitur de
pinguedine devotionis. Psal. 62: sicut adipe et pinguedine
repleatur anima mea, et labiis exultationis laudabit os meum.
|
|