|
Hic ponitur gentium consolatio. Et primo inducit matris fletum:
Rachel, quae fuit mater Joseph, plorantis, destructionem filiorum
suorum. Figurative loquitur, secundum quod dicitur hyperbolice, in
parentes mortuos tristitiam redundare de filiorum adversitate. Vel
quia in Romana captivitate juxta sepulcrum Rachelis Judaei captivi
ducti sunt, et venditi. Vel quia figurative dicitur plorare pueros
juxta se occisos, cum ipsa juxta Bethleem sepulta sit, sicut habetur
Gen. 35, lamentationis, quae fit verbis dolorem exprimentibus,
fletus, quantum ad emissionem lacrymarum, luctus, quantum ad quamdam
observantiam in expressione doloris, sicut fit in mutatione vestium,
et hujusmodi. Supra 3: vox in viis audita est, ploratus, et
ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti
sunt domini Dei sui. Excludit consolationis remedium: et nolentis
consolari super eis, quia non sunt, reversi cum aliis, quia ad
nihilum redacti sunt. Oseae 13: consolatio abscondita est ab oculis
meis, quia ipse inter fratres dividet. Secundo impendit consolationis
remedium: haec dicit dominus: quiescat vox, quantum ad
lamentationem, oculi, quantum ad fletum. Apoc. 21: absterget
Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum: et mors ultra non erit,
neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra: quia prima
abierunt. Tertio promittit liberationis beneficium: et primo quantum
ad terminum a quo, quia merces, in quo ostenditur per meritum
sanctorum patrum eos liberatos. Inimici, Chaldaei. Isa. 40:
ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Secundo quantum
ad terminum ad quem: et est spes novissimis ad significandum quod in
novissimis temporibus revertentur ad veram fidem, et forte etiam ad
terram suam mortuo Antichristo. Proverb. 10: expectatio justorum
laetitia, spes autem impiorum peribit.
|
|