|
Hic ponitur poenitentium susceptio, cui praemittitur confessionis
cognitio, audiens audiri, idest misericorditer exaudivi. Exod. 3:
videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et clamorem
ejus audivi. Et subditur confessio: castigasti me, domine, et
eruditus sum quasi juvenculus, qui difficile corripitur, et multis
verberibus. Isa. 28: sola vexatio intellectum dabit auditui.
Secundo ponitur petitio: converte me, et convertar. Thren. ult.:
converte nos, domine, ad te, et convertemur: innova dies nostros
sicut a principio. Tertio assignatur petitionis ratio ex poenitentia
quam inchoavit. Unde primo ponit poenam: postquam enim convertisti,
infundendo gratiam, postquam ostendisti, flagellis peccata, percussi
femur meum, interiorem dolorem exteriori percussione designans, ad
modum hominis dolentis. Vel percussi femur, voluptates carnales
reprimendo. Job ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus
meus videt te. Secundo poenitentiam, quia ex poena quam sustinuit
peccatum recognoscens, confusionem passus est, quae signum
poenitentiae fuit: confusus sum, interius, erubui, exterius,
quoniam sustinui opprobrium, idest poenam, et confusionem pro peccatis
adolescentiae meae. Et nominat adolescentiam, tempus ante
conversionem; quasi dicat, quod ex ignorantia peccavit. Job 13:
scribis contra me amaritudinem, et consumere me vis peccatis
adolescentiae meae.
|
|