|
Hic ponitur revocatio ipsorum in terram suam: et primo ponitur
revocatio: revertere (...) usquequo deliciis dissolveris filia
vaga? Hoc dicitur quantum ad illos qui absorpti deliciis
Chaldaeorum, in terram promissionis reverti nolebant, qui recte
propter mollitiem mulieres vocantur. Supra 3: tu autem fornicata es
cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit dominus, et ego
suscipiam te. Secundo ponitur revocationis ratio ex Christi
incarnatione, quae omnes inducere debet ut a deliciis recedant: quia
creavit dominus novum super terram; quia sola divina virtute agente,
conceptio illa facta est. Femina, propter fragilis sexus
conditionem, circumdabit, in utero suo, virum, Christum ab initio
conceptionis suae perfectum in scientia et gratiam. Unde ad terram in
qua novum hoc evenire debet, debetis properare, Ephes. 4: induite
novum hominem qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate
veritatis. Zach. 6: ecce vir, oriens nomen ejus: et subter eum
orietur; et aedificabit templum domino.
|
|