|
Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus: et primo ponitur
laeta Annuntiatio, quia annuntiat religionis sanctitatem: adhuc
dicent, dominum, et templum ipsius laudantes, non idola: pulchritudo
justitiae, mons sanctus, idest mons Sion: ex eo enim doctrina
legis, et judicium in totum regnum diffundebatur, propter sacerdotes,
et reges, qui ibi morabantur. Psalm. 144: magnus dominus, et
laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Vel mons,
idest Christus. Dan. 2: lapis excisus de monte. Promittit etiam
pacis securitatem, et habitabunt. Isa. 62: non vocaberis ultra
derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata; sed vocaberis
voluntas mea in ea, et terra tua inhabitabitur. Promittit etiam
bonorum ubertatem: quia inebriavi, abunde replevi, animam lassam,
pristinis tribulationibus. Psal. 106: quia satiavit animam
inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Secundo ponitur
annuntiantis exultatio: ideo quasi de somno suscitatus sum, divina
scilicet revelatione, dulcis, propter visam prosperitatem. Possunt
etiam esse verba populi, et somnus significat praecedentem miseriam,
dulcis, inquantum misericordiam consequitur. Psalm. 3: ego
dormivi, et soporatus, sum, et exsurrexi, quia dominus suscepit me.
Eccl. 5: dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum
comedat.
|
|