|
Hic consolatur eos facto. Et primo designat prophetiae tempus ex
regis tempore: in anno decimo Sedeciae regis Juda: ipse est annus
octavus decimus Nabuchodonosor, ut colligitur ex his quae dicta sunt
supra cap. 25: quia quartus annus Joakim erat primus
Nabuchodonosor. Ex urbis obsidione: tunc exercitus regis Babylonis
obsidebat Jerusalem. Isa. 29: circumdabo quasi sphaeram in
circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in
obsidione tuam. Et prophetae carcerem, ponens carceris miseriam: et
Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris. Thren. 3:
circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem
meum. Et assignat causam: quare vaticinaris? Quia praedicabat urbis
captionem: ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis.
Regis captivitatem: et Sedecias rex Juda non effugiet de manu
Chaldaeorum. Et bellorum adversitatem. Si autem dimicaveritis
(...) nihil prosperum habebitis. Supra 21: debellabo ego vos
in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in
indignatione, et in ira grandi, et percutiam habitatores civitatis
hujus. Unde hoc capitulum, secundum historiam, est illi
continuandum. Secundo ponitur propheticum factum. Et dixit
Jeremias: et primo ponitur emptio; secundo facti expositio, ibi, et
dedi librum possessionis Baruch; tertio expositionis confirmatio,
ibi, et oravi ad dominum. Circa primum tria. Primo ponitur
venditoris invitatio ad emendum, ponens revelatum sibi invitationis
verbum: ecce Hanameel veniet ad te (...) tibi enim competit. Ne
tribus commiscerentur, praeceperat dominus ut possessiones venderentur
illis qui essent de eadem cognatione, Num. 11, quod praecipue in
possessionibus Levitarum observabatur. Ponit etiam invitantis
adventum: et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum
domini, quod non potest incassum ire. Num. 23: dixit, et non
faciet; locutus est, et non implebit? Secundo ponitur emptio,
intellexi, prophetali spiritu; alias stultum videbatur tali tempore
agrum emere: in quo etiam notatur prophetae obedientia. Supra 17:
ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non
desideravi, tu scis. Et ponitur pretii solutio: et appendi, in
statera ponderis, septem stateres, idest siclos, quorum quilibet
habet viginti obolos, Ezech. 45: argenteos, idem quod stateres.
Tertio ponitur emptionis confirmatio: scripsi in libro, et signavi,
sigillis venditoris, et testium, stipulationes, quando uno
interrogante, et alio respondente, roboratur contractus, rata, idest
ratificatio venditionis. Isa. 8: adhibui mihi testes fideles et
cetera.
|
|