|
Hic ponitur emptionis expositio. Et primo tradit librum in oculis
omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris, qui venerant ad
consolandum et consultandum, quia res ad omnes pertinebat. Ezech.
12: egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans. Secundo
indicitur diligens custodia: et praecepi Baruch coram eis dicens:
haec dicit dominus exercituum Deus Israel: sume libros istos, librum
emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, idest non
sigillatus, ut quando mitterent, inspici posset. Oseae 12: in
manibus prophetarum assimilatus sum. Tertio assignantur in custodiam:
et pones illos in vase fictili. Haec dicit dominus. Hoc est quod
Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei. Zach. 8: vinea
dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caelum dabit rorem
suum, et cetera.
|
|