|
Hic ponitur expositionis confirmatio: quia enim verbis prophetae non
credebant, impetrat divinam super hoc revelationem, ut dubitationi
eorum satisfaciat: unde primo ponitur prophetae oratio; secundo domini
responsio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa
primum tria. Primo commendat divinam justitiam; secundo proponit
juste inflictam poenam; ibi, qui posuisti signa; tertio miratur
praecepti praeteriti causam, ibi, et tu dicis mihi, domine Deus.
Justitia autem si adsit, facit hominem velle justa: unde ad
executionem ipsius duo alia requiruntur, videlicet scire, et posse:
unde ad perfectam executionem justitiae ostendit perfectionem
scientiae, et potentiae. Et primo potentiae, ponens rerum
creationem: ecce tu fecisti. Supra 27: ego feci terram, et
homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea
magna, et in brachio meo extento; et dedi eam ei qui placuit in oculis
meis. Et commendat potentiae perfectionem: non erit tibi difficile
omne verbum, ex quo tam magna fecisti. Luc. 1: non erit
impossibile apud Deum omne verbum. Et subjungit justitiae executionem
mixtam cum misericordia: qui facit misericordiam, reddens bonis
praemia, in millibus, idest usque in mille generationes, in sinu
filiorum, saltem in unam generationem, ut misericordia poenae
praeemineat. Exod. 20: ego sum dominus Deus tuus, fortis,
Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam
generationem eorum qui oderunt me. Et prorumpit in potentiae
condemnationem, ex quo potentia in misericordiae justitiam vertitur:
fortissime, inquantum omnia sustentat. Hebr. 1: portans omnia
verbo virtutis suae. Job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus
est. Magne, inquantum virtutem ejus multitudo creaturarum non
exhaurit, quin infinita adhuc producere possit, potens, ad omnia
faciendum. Sapient. 12: subest enim tibi cum volueris, posse.
Dominus exercituum, quantum ad gubernationem, et praecipue
rationalium, caelestium, terrestrium et Infernorum. Job 25:
numquid est numerus militum ejus? Secundo ostendit perfectionem
scientiae, primo communicans scientiae perfectionem: magnus consilio,
idest perfectus in sapientiae dispositione, et incomprehensibilis
cogitatu, humano. Job 36. Ecce Deus magnus vincens scientiam
nostram. Rom. 11: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles
viae ejus. Secundo ponit justitiae executionem: cujus oculi aperti
sunt super omnes vias filiorum Adam. Job 34: oculi ejus super vias
hominum, et omnes gressus eorum considerat.
|
|