|
Hic ponit poenam Judaeis inflictam ex divina justitia: quae ut
ostendatur justa, tria facit. Primo ponit beneficiorum exhibitionem
in liberatione miraculosa: usque ad diem hanc, tua signa complentur.
Vel tua fortitudo in salutem Israel, et aliorum apparet. Ps.
77: fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos. Et in
habitatione opulenta: et dedisti eis terram hanc. Lev. 20:
possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem
lacte et melle. Secundo ponit ingratitudinem: et ingressi sunt.
Deut. 32: incrassatus est dilectus, et recalcitravit:
incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum,
et recessit a Deo salutari suo. Isa. 1: filios enutrivi, et
exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Tertio poenae inflictionem: et
evenerunt. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et
comportabit aggerem, et capiet eam.
|
|