|
Hic ponitur domini responsio. Et primo proponit potentiam suam:
numquid mihi difficile erit omne verbum? Gen. 18: quare risit
Sara uxor tua dicens: numquid vero paritura sum anus? Num Deo
quicquam est difficile? Secundo ostendit ex tali potentia juste
inflictam poenam, praedicens poenam: propterea haec dicit dominus.
Supra 19: erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda sicut locus
Tophet, immundae. Et subjungit culpam, ostendens culpae
continuitatem: erant enim facientes malum in oculis meis ab
adolescentia sua, quando exierunt de Aegypto. Supra 3: peccavimus
nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad diem hanc.
Ostendens etiam culpae universalitatem: quia in furore, et in
indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt
eam. 1 Paral. 11: propter malitiam. Isa. 3: a planta pedis
usque ad verticem non est in eo sanitas. Supra 21. Posui faciem
meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait dominus.
Ostendens etiam culpae gravitatem quantum ad divinum contemptum, et
verterunt ad me terga, per inobedientiam, ad modum contemnentium.
Zach. 7: verterunt ad me scapulas recedentes, et aures suas
aggravaverunt, ne audirent. Quantum ad sacrilegium in pollutione
templi: et posuerunt idola. Supra 11: quid est quod dilectus meus
in domo mea fecit scelera multa? Et quantum ad sacrilegium junctum
homicidio: et aedificaverunt excelsa. Psal. 105: immolaverunt
filios suos, et filias suas Daemoniis. Tertio promittit
misericordiam. Et primo tangit desperationem: et nunc propter ista,
haec dicit dominus: quia quantum ad omnia potens sum: sicut potenter
punivi, ita potenter liberabo. Dicitis, desperando, quod tradatur,
supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem;
et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Secundo ponit promissionem:
ecce ego vos: et primo promittit revocationem. Congregabo: Ezech.
36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis
terris, et adducam vos in terram vestram. Et promittit revocatis
securitatem: et habitare eos faciam confidenter. Supra 23: in
diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter.
Secundo promittit reversis prosperitatem: et primo quantum ad bona
spiritualia; secundo quantum ad temporalia, ibi, et plantabo eos in
terra ista. Circa primum tria. Primo promittit sanctitatem,
scilicet obedientiam ad Deum: et erunt mihi in populum. Apoc.
21: ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum
Deus. Et concordiam ad proximum: et dabo eis cor unum. Act. 4:
multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Secundo
sanctitatis firmitatem: et feriam eis pactum sempiternum, et non
desinam eis benefacere, quantum ad fructum sanctitatis quem tetigerat,
timorem quantum ad sanctitatis donum. Isa. 55: feriam vobiscum
pactum sempiternum, misericordias David fideles. Tertio sanctitatis
acceptationem: et laetabor, idest acceptabo bona eorum Psal.
103: laetabitur dominus in operibus suis.
|
|