|
Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus, et praecipue
quantum ad Jerusalem, ubi erat sedes regni, et sacerdotii: et circa
hoc duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo ponit prophetae
carcerem: cum adhuc clausus esset in atrio carceris, a Sedecia.
Secundo respectu praecedentis visionis secundo factae, promittentis
auctoritatem: haec dicit dominus, facturus, sicut artifex praeparando
materiam, formaturus, ducendo ad complementum formae, paraturus,
ordinando ad finem: dominus nomen ejus: quia ipse singulariter dominus
omnium est. Psal. 82: quoniam nomen tibi dominus tu solus
altissimus super omnem terram. Promissionis firmitatem, et
magnitudinem: clama ad me, pro populo orans, et exaudiam te, non ut
mala non inferam; sed ut post mala illata liberem. Et sic non est
contrarium ei quod supra 7, dictum est: tu ergo noli orare pro populo
hoc, et non assumas pro eis laudem, et orationem, et non obsistas
mihi, quia non exaudiam te. Quia nescit, idest non posset humana
conjecturatione suspicari. Isa. 48: audita tibi feci nova ex
tunc, et conservata sunt quae nescis. Secundo ponit prophetiae
verbum: et primo ponitur promissio quo ad populum; secundo quo ad
regnum, et sacerdotium, ibi, ecce dies veniunt. Circa primum tria.
Primo promittit inflictae plagae curationem; secundo cordis
jucunditatem, ibi, haec dicit dominus: adhuc audietur in loco isto;
tertio pacis tranquillitatem, ibi, haec dicit dominus exercituum, et
cetera. Circa primum tria. Primo tangit vulnus inflictum: quia haec
dicit dominus, ad destructionem aedificiorum, ad domos. Thren. 2:
praecipitavit dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob, destruxit
in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram. Et
quantum ad occisionem hominum: et ad gladium venientium, in auxilium
in Jerusalem, vel de gentilibus, vel de regno duarum tribuum, et
impleant, occasionaliter, quia ex eis fiduciam assumentes,
restiterunt hostibus, et interfecti sunt, abscondens faciem, idest
subtrahens protectionem. Ezech. 39: scient gentes quoniam in
iniquitatibus suis capta sit domus Israel, et quod dereliquerit me,
et quod absconderim faciem meam ab eis. Secundo promittit curationis
beneficium in generali: ecce ego obducam eis cicatricem. Supra 30:
obducam cicatricem tibi; et a vulneribus tuis sanabo te. Et in
speciali quantum ad orationis exauditionem: et revelabo, implendo
intentum, deprecationem, quia a me pacem adinvicem, et veritatem
religionis petiverunt. Isa. 39: fiat tantum pax et veritas in
diebus meis. Quantum ad patriae restitutionem, et convertam. Supra
30: convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus
miserebor. Quantum ad peccati remissionem, secundum purgationem a
culpa, et emundabor. Ezech. 36: mundabimini ab omnibus
inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et
secundum absolutionem a poena: et propitius ero cunctis iniquitatibus
eorum. Psal. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas. Tertio ponit liberationis fructum
quantum ad divinam gloriam: et erit mihi in nomen. Supra 32:
laetabor super eis, cum bene eis fecero. Isa. 43: populum istum
formavi mihi, laudem meam narrabit. Quantum ad amicorum laetitiam:
et in exultationem cunctis gentibus terrae. Psalm. 47: fundatur
exultatione universae terrae, mons Sion, latera Aquilonis, civitas
regis magni. Quantum ad invidorum angustiam, et pavebunt, Isa.
26: videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos
devoret.
|
|