|
Quia Judaei adeo obstinati erant quod nec terrebantur tristibus, nec
flectebantur laetis, decenter ejus comminationem et consolationem, et
tertio contradictionem audientium ostendit: et primo in transgressione
sententiae; secundo in destructione Scripturae, cap. 36: et
factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda; tertio in
persecutione prophetae, cap. 37: et regnavit rex Sedecias filius
Josiae pro Jechonia filio Joakim. Circa primum duo. Primo
convincuntur de transgressione, facto; secundo, exemplo, 35
cap.: verbum quod factum est ad Jeremiam a domino. Ostendit autem
eos transgressores ex hoc quod etiam pactum quod ipsi cum Deo fecerant
de liberatione servorum secundum legem, non servaverunt. Dividitur
autem in partes duas. Primo ponitur quoddam alleviamentum malorum post
foederis pactionem secundo ponitur comminatio post pacti initi
transgressionem, ibi, verbum quod factum est ad Jeremiam a domino.
Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo describit
tempus: quando Nabuchodonosor. Supra 1: ecce ego congregabo omnes
cognitiones regnorum Aquilonis, ait dominus; et venient et ponent
unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et cetera.
Secundo ponit prophetale verbum: haec dicit dominus: et facit tria.
Primo ponit comminationem pro culpis praeteritis quantum ad
destructionem civitatis; ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis
Babylonis, et succendet eam igni. Psalm. 73: incenderunt igni
sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Et
quantum ad captivitatem regis: et tu non effugies, Thren. 2: non
fuit in diebus furoris domini qui effugeret, et relinqueretur.
Secundo ponit pro pacto inito remunerationem: attamen audi (...)
non morieris. Hoc quidem non fuit impletum, quia in pacto non
mansit, fuitque confusione mortuus quoniam medicinam laxativam in
convivio acceperat. Habac. 2: vae qui potum dat amico suo, miscens
fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus. Et tamen quantum
ad hoc potest dici impletum quod non fuit hostili gladio interfectus.
Supra 22: non plangent eum, vae, frater, et vae, soror. Non
concrepabunt ei, vae, domine, et vae, inclyte. Tertio tangit
imminentem tribulationem, ut promissio sit acceptior: quia verbum hoc
ego locutus sum. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et
comportabit aggerem, et capiet eam.
|
|