|
Hic ponitur comminatio post pacti transgressionem: et primo ponitur
pacti transgressio; secundo contra transgredientes comminatio ibi, et
factum est verbum ad Jeremiam a domino. Circa primum tria. Primo
ponitur pactio: postquam percussit rex Sedecias foedus, et etiam
postquam fregit, ut dimitteret unusquisque, secundum legem. Exod.
21: si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo
egredietur liber gratis. Et Levit. 25, prohibetur quod retineant
de fratribus suis ut servos, neque opprimant per potentiam in servitute
famulorum; sed quasi mercenarii, et coloni sint. Secundo ponitur
pacti ad tempus observatio: audierunt igitur, et dimiserunt. Psal.
105: cito fecerunt, obliti sunt operum ejus, et non sustinuerunt
consilium ejus. Tertio ponitur pacti transgressio: et conversi sunt
deinceps. Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt
quasi arcus dolosus.
|
|