|
Hic convincit eos de transgressione, exemplo quorumdam obedientium.
Et primo ponitur obedientiae experimentum; secundo ponitur
inobedientium condemnatio, ibi, et factum est verbum domini ad
Jeremiam. Circa primum tria. Primo ponitur experiendi jussio a
domino ad prophetam: vade ad domum Rechabitarum, qui dediti erant
studio Scripturae, et ideo a vino abstinebant, de quibus 1 Paral.
2: cognationes Scribarum habitantium in Jabes, canentes atque
resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei qui
venerunt de calore patris domus Rechab. Exedram, quasi cameram extra
principalem aedem. Dabis, probans eorum obedientiam. Supra 6:
probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies, et probabis vias
eorum. Et assumpsi (...) et introduxi eos in domum domini ad
gazophylacium, in quo divitiae templi conservabantur. Gaza,
divitiae, phylaxa, conservatio in Graeco dicitur. Maasiae, qui
tempore David hoc ministerium acceperat: 1 Paralip. 24:
vestibuli, atrii. Quia enim domus ante cameram principum, ubi vestes
custodiuntur, vestibulum dicitur, inolevit usus ut omne atrium,
vestibulum dicatur. Calices, ad aquam. Bibite vinum, ut
experimentum sumat mysteriorum. Proverb. 9: comedite panem meum,
et bibite vinum quod miscui vobis. Tertio ponitur obedientiae
protestatio, qui responderunt. Et primo inducitur paterna jussio de
non bibendo vino, non bibetis. Eccl. 2: cogitavi a vino abstrahere
carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Et de
paupertate, ne solicitudine temporalium, sapientiae studium
intermitterent. Et domum non aedificabitis. 2 Corinth. 6:
tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Secundo ponitur
adimpletio: obedivimus ergo. Prov. 3: fili mi ne obliviscaris
legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat. In tabernaculis.
Sapient. 11: in locis desertis fecerunt casas. Tertio excusatur
necessaria transgressio: cum autem ascendisset Nabuchodonosor et
cetera.
|
|