|
Hic ponitur inobedientium condemnatio. Et primo comparantur diversa
merita; ubi ponitur inobedientiae admiratio: numquid non recipietis
disciplinam? Etiam flagellis, et exemplis. Supra 2: frustra
percussi filios vestros; disciplinam non susceperunt. Ponitur etiam
admirationis ratio, praevaluerunt; quasi dicat: majorem efficaciam
habuerunt sermones patris carnalis quam patris spiritualis. Hebr.
12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur
eos; num multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et
comparationis probatio: quia illis obedientibus hi non obedierunt: ego
autem locutus sum ad vos. Supra 7: locutus sum ad vos mane
consurgens et loquens, et non audistis; vocavi vos, et non
respondistis mihi. Secundo promittuntur diversa praemia. Et primo
promittit inobedientibus poenam: idcirco haec dicit dominus.
Proverb. 1: quia vocavi et renuistis; extendi manum meam, et non
fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes
meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et
subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit et cetera. Secundo
obedientibus misericordiam: domui autem Rechabitarum dixit Jeremias.
1 Reg. 15: melior est obedientia quam victimae, et auscultare
quam offerre adipem arietum.
|
|