|
Hic primo ponitur Scripturae descriptio; secundo Scripturae
destructio, ibi, rex autem sedebat in domo hyemali; tertio
restauratio, ibi, et factum est verbum domini ad Jeremiam. Circa
primum tria. Primo ponit scribendi praeceptum: tolle volumen.
Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat
qui legerit eum. Secundo ponit Scripturae fructum: si forte audiente
domo Juda. Ezech. 33: si impius egerit poenitentiam ab omnibus
peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea,
et fecerit judicium et justitiam; vita vivet et non morietur. Tertio
Scripturae ministrum: vocavit ergo Jeremias Baruch. Apoc. 1:
quod vides scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in
Asia.
|
|