|
Hic primo ponitur denuntiatio ad plebem; secundo ad principes, ibi,
cumque audisset Michaeas; tertio ad regem, ibi, igitur cum audissent
omnia verba. Circa primum primo ponitur denuntiandi praeceptum: ego
clausus sum. 2 Tim. 2: labora sicut bonus miles Christi Jesu.
Phil. 1: ut plures e fratribus in domino, confidentes in vinculis
meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. Secundo
ponitur denuntiandi modus quantum ad locum, in domo domini, qui est
locus devotionis. Isa. 56: domus mea domus orationis vacabitur
cunctis populis, ait dominus Deus. Quantum ad tempus, in die
jejunii, quod est tempus contritionis. Isa. 58: nonne hoc est
magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve
fasciculos deprimentes. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos, et
omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos, vagosque
induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne
despexeris. Quantum ad audientes, audiente populo. Quantum ad
advenas: insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de
civitatibus suis. Tertio ponit denuntiationis fructum, ponens
utilitatem: si forte cadat oratio eorum in conspectu domini, idest
acceptetur. Et consequentem sanctitatem: et revertatur unusquisque a
via sua pessima, quoniam magnus furor, et indignatio est. 4 Reg.
2: magna ira domini succensa est contra nos, quia non audierunt
patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est
nobis. Quarto ponitur praecepti complementum quantum ad actum: et
fecit Baruch. Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et
subjacete eis. Quantum ad tempus. Factum est autem in anno quinto
Joakim. Joel 2: sanctificate Ecclesiam, coadunate senes,
congregate parvulos et sugentes ubera. Quantum ad locum: legitque
Baruch (...) in introitu portae novae, quam fecerat Joas. 2
Paral. 27: in vestibulo superiori, idest in superiori parte
atrii, in quo sacerdotes immolabant. 2 Esdrae 9: legerunt in
volumine domini Dei sui quater in die, et quater in nocte.
|
|