Lectio 3

Hic ponitur denuntiatio ad principes: et primo ponitur de Scriptura prophetiae, facta significatio ad principes: et nuntiavit eis Michaeas. Apoc. ult.: qui audit dicat: veni. Secundo Scripturae petitio: miserunt itaque omnes principes ad Baruch (...) dicentes volumen ex quo legisti populo sume in manu tua: mystice, in operatione. Eccle. 9: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud Inferos, quo tu properas. Apportatio, tulit ergo. Tertio ponitur Scripturae recitatio: et dixerunt ad eum: sede, et lege haec in auribus nostris. Act. 20: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Et lectionis effectus: igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt. Supra 23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens, dicit dominus, et quasi malleus conterens petras?