|
Hic ponitur denuntiatio ad regem et primo ponitur denuntiationis
praeparatio: exponunt enim denuntiandi propositum: nuntiare debemus:
quia ipse potest peccata populi corrigere. Proverb. 20: rex qui
sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo.
Perscrutantur editionis modum: unde primo ponitur quaestio: et
interrogaverunt eum, dicentes: indica nobis quomodo scripsisti omnes
sermones istos ex ore ejus; ut ex modo scirent, utrum divino spiritu
edita Scriptura esset. 1 Joan. 4: nolite omni spiritui credere,
sed probate spiritus an ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae
exierunt in mundum. Et ponitur responsio: dixit autem Baruch: ex
ore suo loquebatur quasi legens, sine impedimento et praemeditatione.
Matth. 10: nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini, dabitur
enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui
loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Supra
1: ecce dedi verba mea in ore tuo, et cetera. Et datum absconsionis
consilium, abscondere, timentes de pertinacia et crudelitate regis.
3 Reg. 18: numquid non indicatum est tibi domino meo quid
fecerim, cum interficeret Jezabel prophetas domini, quod absconderim
de prophetis domini centum viros, quinquagenos, et quinquagenos in
speluncis, et paverim eos pane et aqua? Et nunc tu dicis: vade et
dic domino tuo: adest Elias, ut interficiat me? Secundo ponitur
denuntiatio: et ingressi sunt. Sapient. 6: ad vos ergo, o reges,
sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, ne excidatis. Tertio
ponitur Scripturae recitatio: misitque rex Judi; Job 29: cumque
sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen maerentium
consolator.
|
|