|
Hic ponitur Scripturae restauratio: et primo ponitur restaurandi
praeceptum, rursum tolle. Supra 1: pugnabunt adversum te, et non
praevalebunt, quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te.
Secundo destruenti comminatur interitum, ibi, et ad Joakim regem
Juda dices. Unde arguit culpam: tu combussisti. Prov. 29: viro
qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet
interitus, et eum sanitas non sequetur. Et comminatur poenam:
propterea haec dicit dominus: regalis successionis terminationem: non
erit ex eo qui sedeat super solium David. Supra 22: non erit de
semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat
ultra in Juda. Cadaveris abjectionem: cadaver ejus projicietur,
sepultura asini. Isa. 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo
quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus, cum his qui interfecti
sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci. Subditorum
destructionem quantum ad domesticos: visitabo contra eum et contra
semen ejus. Psalm. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in
verberibus peccata eorum. Et quantum ad alios: et adducam super eos,
et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda omne malum.
Isa. 43: ego dominus, et non est alter, formans lucem et creans
tenebras, faciens pacem et creans malum. Ego dominus faciens omnia
haec. Tertio ponit praecepti complementum: Jeremias autem tulit
volumen aliud. Sap. 7: sapientia autem vincit malitiam.
|
|