|
Hic ponitur persecutio in tribus. In captione. Thren. 3:
venatione ceperunt. In flagellatione, caesum. Simile Act. 8:
Hebr. 11: ludibria, et verbera experti. Et in carceratione:
itaque ingressus est Jeremias in domum laci. Psal. 87: aestimatus
sum cum descendentibus in lacum. Ergastulum, et est proprie carcer in
quo damnatur quis ad aliquod opus. Secundo ponitur liberatio,
mittens; et circa hoc tria. Primo ponitur liberationis occasio,
ponens regis interrogationem: putasne est sermo a domino? Scilicet
praenuntians futura, tibi revelatus. Isa. 8: numquid non populus a
Deo suo requirit visionem pro vivis ac mortuis? Et ponit
responsionem: et dixit Jeremias. 3 Reg. 14: ego autem missus
sum ad te durus nuntius. Secundo ponitur liberationis petitio: et
dixit Jeremias ad regem: ubi monstrat injustam poenam; quid peccavi?
Job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus
meis stultitia personabit. Excusat impositam culpam: ubi sunt
prophetae vestri? Quasi dicat: patet eorum falsitas, et mea
veritas. Jam enim exercitus Chaldaeorum reversus erat, quem illi
reversurum negaverant. Supra 28: propheta, qui vaticinatus est
pacem, cum venerit verbum ejus, tunc scietur propheta quem misit
dominus in veritate. Et petit misericordiam: nunc ergo audi,
obsecro. Proverb. 15: responsio mollis frangit iram, sermo durus
suscitat furorem. Eccli. 6: verbum dulce multiplicat amicos, et
mitigat inimicos; et lingua eucharis in bono homine abundabit. Tertio
ponitur petitionis impetratio: praecepit ergo rex Sedecias ut
traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis
quotidie, excepto pulmento, quod addi noluit, vestibulo, idest
atrio.
|
|