|
In parte ista ostenditur persecutio prophetae propter veram
praedicationem: et dividitur in tres partes. Primo ponit
praedicationem, loquebatur: quamvis enim esset in carcere, multi
tamen veniebant ad eum; in quo comminatur remanentibus mortem:
quicumque manserit in civitate hac, morietur. Et promittebat
fugientibus salutem: qui autem profugerit (...) vivet. Urbis
captionem: tradendo tradetur. Et haec tria posuit supra 21: unde
videtur continuari, secundum historiae ordinem, ad illud. Secundo
ponit persecutionem: ubi ponit principum impiam petitionem: petunt
enim mortem: et dixerunt principes. Sap. 2: circumveniamus justum
quoniam contrarius est operibus nostris. Accusant praedicationem: de
industria enim dissolvit manus virorum: quod est contra officium
prophetale. Isa. 35: confortate manus dissolutas, et debilia
genua roborate. Et pervertunt intentionem: siquidem homo iste non
quaerit pacem. Gal. 4: ergo inimicus factus sum, verum dicens
vobis? Nolebat autem Jeremias auferre cor resistendi; sed propter
bonum, et salutem populi, ex jussu domini, illa dicebat. Ponit
etiam stultam regis exauditionem: et dixit rex Sedecias. Unde non
excusatur, quamvis minus peccaverit. Joan. 19: propterea qui
tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ponit etiam solicitam
executionem: tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum,
cisternam sine aqua. Psalm. 87: posuerunt me in lacu inferiori,
in tenebrosis, et in umbra mortis. Et designat prophetae
intromissionem: descendit itaque Jeremias in coenum. Psalm. 68:
infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Tertio ponitur
liberatio. Hic duo ponit. Primo quod liberatur a carcere; secundo
quod liberatur a mortis timore, ibi, et misit rex Sedecias, et tulit
ad se Jeremiam. Circa primum quatuor. Primo describit petentem,
Abdemelech, idest servus regis significans; quod dicit propter
humilitatem. Rom. 1: Paulus servus Christi Jesu, et cetera.
Aethiops, propter carnis mortificationem. Psalm. 67: Aethiopia
praeveniet manus ejus Deo. Cant. 1: nigra sum, sed formosa.
Vir, propter animi virtutem, eunuchus, propter castitatem. Matth.
19: sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum.
Qui erat in domo regis, Philip. 3: nostra conversatio in caelis
est. Sap. 3: spado qui non est operatus per manus suas
iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim
illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
Secundo ponit petitionem, designans petitionis locum: porro rex
sedebat in porta Beniamin, quae scilicet ducebat in tribum Beniamin.
Et ponit petitionem, et egressus est Abdemelech de domo regis, et
locutus est ad regem (...) non sunt enim panes ultra in civitate;
quasi dicat: ex quo inclusus est, panis defecit. Vel non erat
necessarium includi, cum omnes obsessi, et in penuria simus. Sap.
11: per quae quis peccat, per haec et torquetur. Tertio ponitur
impetratio: praecepit itaque rex. Quarto ponitur executio: assumptis
ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis (...) et
tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, propter
tribulationes quas sustinuerunt. Heb. ult.: mementote praepositorum
qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum
conversationis, imitamini fidem. Vel quia, ad litteram, molliores
sunt. Per funiculos, praeceptorum Dei. Eccl. 4: funiculus
triplex difficile rumpitur. In vestibulo carceris, idest in atrio.
Dicitur enim vestibulum, domus ante cameram regis, ubi custodiuntur
vestes: unde omne atrium, vestibulum dicitur.
|
|